Znaleziono 10534 Wyniki dla: Ad
Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. (Liber Iudicum 3, 27)
Qui dixit ad eos: “Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos vestros Moabitas in manus vestras”. Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis, quae transmittunt in Moab, et non dimiserunt transire quemquam, (Liber Iudicum 3, 28)
sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem milia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. (Liber Iudicum 3, 29)
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod, (Liber Iudicum 4, 1)
et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4, 2)
Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)
Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. (Liber Iudicum 4, 5)
Quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes Nephthali dixitque ad eum: “Praecepit tibi Dominus, Deus Israel: Vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem milia pugnatorum de filiis Nephthali et de filiis Zabulon. (Liber Iudicum 4, 6)
Ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eum in manu tua”. (Liber Iudicum 4, 7)
Dixitque ad eam Barac: “Si venis mecum, vadam; si nolueris venire mecum, non pergam”. (Liber Iudicum 4, 8)
Quae dixit ad eum: “Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram”. Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4, 9)
Haber autem Cinaeus recesserat a ceteris Cinaeis fratribus suis filiis Hobab cognati Moysi et tetendit tabernaculum usque ad quercum in Saananim iuxta Cedes. (Liber Iudicum 4, 11)