Znaleziono 20 Wyniki dla: Achis

  • Dixitque David ad Achis: “Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus”. Et ait Achis ad David: “Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus”. (Liber I Samuelis 28, 2)

  • Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis. (Liber I Samuelis 29, 2)

  • Dixeruntque principes Philisthim: “Quid sibi volunt Hebraei isti?”. Et ait Achis ad principes Philisthim: “Nonne iste est David, qui fuit servus Saul regis Israel et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die, qua transfugit ad me, usque ad diem hanc?”. (Liber I Samuelis 29, 3)

  • Vocavit ergo Achis David et ait ei: “Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places. (Liber I Samuelis 29, 6)

  • Dixitque David ad Achis: “Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?”. (Liber I Samuelis 29, 8)

  • Respondens autem Achis locutus est ad David: “Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim dixerunt: “Non ascendet nobiscum in proelium”. (Liber I Samuelis 29, 9)

  • Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)

  • Et surrexit Semei et stravit asinum suum ivitque in Geth ad Achis ad requirendos servos suos et adduxit eos de Geth. (Liber I Regum 2, 40)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina