4. et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus.





“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina