Mosaico decorativo

1. Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum

1. Gr. Psalm 18 (Heb. 19) εἰς τὸ τέλος ψαλμὸς τῷ Δαυιδ

2. et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea.

2. οἱ οὐρανοὶ διηγοῦνται δόξαν θεοῦ ποίησιν δὲ χειρῶν αὐτοῦ ἀναγγέλλει τὸ στερέωμα

3. Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.

3. ἡμέρα τῇ ἡμέρᾳ ἐρεύγεται ῥῆμα καὶ νὺξ νυκτὶ ἀναγγέλλει γνῶσιν

4. Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.

4. οὐκ εἰσὶν λαλιαὶ οὐδὲ λόγοι ὧν οὐχὶ ἀκούονται αἱ φωναὶ αὐτῶν

5. Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me;

5. εἰς πᾶσαν τὴν γῆν ἐξῆλθεν ὁ φθόγγος αὐτῶν καὶ εἰς τὰ πέρατα τῆς οἰκουμένης τὰ ῥήματα αὐτῶν ἐν τῷ ἡλίῳ ἔθετο τὸ σκήνωμα αὐτοῦ

6. funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis.

6. καὶ αὐτὸς ὡς νυμφίος ἐκπορευόμενος ἐκ παστοῦ αὐτοῦ ἀγαλλιάσεται ὡς γίγας δραμεῖν ὁδὸν αὐτοῦ

7. In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.

7. ἀπ’ ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ ἡ ἔξοδος αὐτοῦ καὶ τὸ κατάντημα αὐτοῦ ἕως ἄκρου τοῦ οὐρανοῦ καὶ οὐκ ἔστιν ὃς ἀποκρυβήσεται τὴν θέρμην αὐτοῦ

8. Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est.

8. ὁ νόμος τοῦ κυρίου ἄμωμος ἐπιστρέφων ψυχάς ἡ μαρτυρία κυρίου πιστή σοφίζουσα νήπια

9. Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo.

9. τὰ δικαιώματα κυρίου εὐθεῖα εὐφραίνοντα καρδίαν ἡ ἐντολὴ κυρίου τηλαυγής φωτίζουσα ὀφθαλμούς

10. Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius.

10. ὁ φόβος κυρίου ἁγνός διαμένων εἰς αἰῶνα αἰῶνος τὰ κρίματα κυρίου ἀληθινά δεδικαιωμένα ἐπὶ τὸ αὐτό

11. Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum.

11. ἐπιθυμητὰ ὑπὲρ χρυσίον καὶ λίθον τίμιον πολὺν καὶ γλυκύτερα ὑπὲρ μέλι καὶ κηρίον

12. Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris.

12. καὶ γὰρ ὁ δοῦλός σου φυλάσσει αὐτά ἐν τῷ φυλάσσειν αὐτὰ ἀνταπόδοσις πολλή

13. Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.

13. παραπτώματα τίς συνήσει ἐκ τῶν κρυφίων μου καθάρισόν με

14. Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.

14. καὶ ἀπὸ ἀλλοτρίων φεῖσαι τοῦ δούλου σου ἐὰν μή μου κατακυριεύσωσιν τότε ἄμωμος ἔσομαι καὶ καθαρισθήσομαι ἀπὸ ἁμαρτίας μεγάλης

15. Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos.

15. καὶ ἔσονται εἰς εὐδοκίαν τὰ λόγια τοῦ στόματός μου καὶ ἡ μελέτη τῆς καρδίας μου ἐνώπιόν σου διὰ παντός κύριε βοηθέ μου καὶ λυτρωτά μου

16. Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.

16.

17. Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis;

17.

18. eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.

18.

19. Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum;

19.

20. et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.

20.

21. Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,

21.

22. quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo.

22.

23. Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me;

23.

24. et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate.

24.

25. Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.

25.

26. Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris

26.

27. et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.

27.

28. Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis.

28.

29. Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas.

29.

30. Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.

30.

31. Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se.

31.

32. Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum?

32.

33. Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam;

33.

34. qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me;

34.

35. qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.

35.

36. Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me.

36.

37. Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.

37.

38. Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent.

38.

39. Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos.

39.

40. Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me.

40.

41. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti.

41.

42. Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos.

42.

43. Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos.

43.

44. Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi,

44.

45. in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi,

45.

46. filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis.

46.

47. Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae.

47.

48. Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis;

48.

49. et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me.

49.

50. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam,

50.

51. magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.

51.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.