Mosaico decorativo

1. Ne iucunderis in filiis impiis; si multiplicentur, non oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.

1. μὴ ἐπιθύμει τέκνων πλῆθος ἀχρήστων μηδὲ εὐφραίνου ἐπὶ υἱοῖς ἀσεβέσιν

2. Non credas vitae illorum et ne respexeris in labores eorum.

2. ἐὰν πληθύνωσιν μὴ εὐφραίνου ἐπ’ αὐτοῖς εἰ μή ἐστιν φόβος κυρίου μετ’ αὐτῶν

3. Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii;

3. μὴ ἐμπιστεύσῃς τῇ ζωῇ αὐτῶν καὶ μὴ ἔπεχε ἐπὶ τὸ πλῆθος αὐτῶν κρείσσων γὰρ εἷς ἢ χίλιοι καὶ ἀποθανεῖν ἄτεκνον ἢ ἔχειν τέκνα ἀσεβῆ

4. et potius est mori sine filiis quam relinquere filios impios.

4. ἀπὸ γὰρ ἑνὸς συνετοῦ συνοικισθήσεται πόλις φυλὴ δὲ ἀνόμων ἐρημωθήσεται

5. Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus autem impiorum deseretur.

5. πολλὰ τοιαῦτα ἑόρακεν ὁ ὀφθαλμός μου καὶ ἰσχυρότερα τούτων ἀκήκοεν τὸ οὖς μου

6. Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea.

6. ἐν συναγωγῇ ἁμαρτωλῶν ἐκκαυθήσεται πῦρ καὶ ἐν ἔθνει ἀπειθεῖ ἐξεκαύθη ὀργή

7. In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.

7. οὐκ ἐξιλάσατο περὶ τῶν ἀρχαίων γιγάντων οἳ ἀπέστησαν τῇ ἰσχύι αὐτῶν

8. Non exoraverunt eum antiqui gigantes, qui rebelles fuerunt confidentes suae virtuti.

8. οὐκ ἐφείσατο περὶ τῆς παροικίας Λωτ οὓς ἐβδελύξατο διὰ τὴν ὑπερηφανίαν αὐτῶν

9. Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;

9. οὐκ ἠλέησεν ἔθνος ἀπωλείας τοὺς ἐξηρμένους ἐν ἁμαρτίαις αὐτῶν

10. non misertus est gentis anathematis, qui depulsi sunt in peccatis suis.

10. καὶ οὕτως ἑξακοσίας χιλιάδας πεζῶν τοὺς ἐπισυναχθέντας ἐν σκληροκαρδίᾳ αὐτῶν

11. Et sicut sescenta milia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui; et, si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis:

11. κἂν ᾖ εἷς σκληροτράχηλος θαυμαστὸν τοῦτο εἰ ἀθῳωθήσεται ἔλεος γὰρ καὶ ὀργὴ παρ’ αὐτῷ δυνάστης ἐξιλασμῶν καὶ ἐκχέων ὀργήν

12. misericordia enim et ira est cum illo, sustinens, exorabilis et effundens iram.

12. κατὰ τὸ πολὺ ἔλεος αὐτοῦ οὕτως καὶ πολὺς ὁ ἔλεγχος αὐτοῦ ἄνδρα κατὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ κρινεῖ

13. ecundum multam misericordiam suam, sic et correptio illius: hominem secundum opera sua iudicat.

13. οὐκ ἐκφεύξεται ἐν ἁρπάγματι ἁμαρτωλός καὶ οὐ μὴ καθυστερήσει ὑπομονὴ εὐσεβοῦς

14. Non effugiet in rapina peccator, et non irrita erit sustinentia iusti.

14. πάσῃ ἐλεημοσύνῃ ποιήσει τόπον ἕκαστος κατὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ εὑρήσει

15. Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum.

15. []

16. Non dicas: “A Deo abscondar! Et, ex summo quis mei memorabitur?

16. []

17. In populo magno non agnoscar; quae est enim anima mea in tam immensa creatura?”.

17. μὴ εἴπῃς ὅτι ἀπὸ κυρίου κρυβήσομαι καὶ ἐξ ὕψους τίς μου μνησθήσεται ἐν λαῷ πλείονι οὐ μὴ γνωσθῶ τίς γὰρ ἡ ψυχή μου ἐν ἀμετρήτῳ κτίσει

18. Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis sunt, in visitatione illius commovebuntur;

18. ἰδοὺ ὁ οὐρανὸς καὶ ὁ οὐρανὸς τοῦ οὐρανοῦ ἄβυσσος καὶ γῆ ἐν τῇ ἐπισκοπῇ αὐτοῦ σαλευθήσονται

19. montes simul et colles et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.

19. ἅμα τὰ ὄρη καὶ τὰ θεμέλια τῆς γῆς ἐν τῷ ἐπιβλέψαι εἰς αὐτὰ τρόμῳ συσσείονται

20. Et in omnibus his non apponet cor, etenim omne cor intellegitur ab illo.

20. καὶ ἐπ’ αὐτοῖς οὐ διανοηθήσεται καρδία καὶ τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ τίς ἐνθυμηθήσεται

21. Et vias illius quis intellegit et procellam, quam nec oculus videbit hominis?

21. καὶ καταιγίς ἣν οὐκ ὄψεται ἄνθρωπος τὰ δὲ πλείονα τῶν ἔργων αὐτοῦ ἐν ἀποκρύφοις

22. Nam plurima illius opera sunt in absconsis, et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit? Longe enim est decretum, et interrogatio omnium in consummatione est.

22. ἔργα δικαιοσύνης τίς ἀναγγελεῖ ἢ τίς ὑπομενεῖ μακρὰν γὰρ ἡ διαθήκη

23. Qui minoratur corde, cogitat ista, et vir imprudens et errans cogitat stulta.

23. ἐλαττούμενος καρδίᾳ διανοεῖται ταῦτα καὶ ἀνὴρ ἄφρων καὶ πλανώμενος διανοεῖται μωρά

24. Audi me, fili, et disce prudentiam sensus,

24. ἄκουσόν μου τέκνον καὶ μάθε ἐπιστήμην καὶ ἐπὶ τῶν λόγων μου πρόσεχε τῇ καρδίᾳ σου

25. et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius.

25. ἐκφανῶ ἐν σταθμῷ παιδείαν καὶ ἐν ἀκριβείᾳ ἀπαγγελῶ ἐπιστήμην

26. Quando creavit Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,

26. ἐν κρίσει κυρίου τὰ ἔργα αὐτοῦ ἀπ’ ἀρχῆς καὶ ἀπὸ ποιήσεως αὐτῶν διέστειλεν μερίδας αὐτῶν

27. ornavit in aeternum opera illorum et dominatum eorum in generationibus suis. Nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis.

27. ἐκόσμησεν εἰς αἰῶνα τὰ ἔργα αὐτοῦ καὶ τὰς ἀρχὰς αὐτῶν εἰς γενεὰς αὐτῶν οὔτε ἐπείνασαν οὔτε ἐκοπίασαν καὶ οὐκ ἐξέλιπον ἀπὸ τῶν ἔργων αὐτῶν

28. Unusquisque proximum sibi non angustiavit,

28. ἕκαστος τὸν πλησίον αὐτοῦ οὐκ ἐξέθλιψεν καὶ ἕως αἰῶνος οὐκ ἀπειθήσουσιν τοῦ ῥήματος αὐτοῦ

29. et usque in aeternum non erunt incredibiles verbo illius.

29. καὶ μετὰ ταῦτα κύριος εἰς τὴν γῆν ἐπέβλεψεν καὶ ἐνέπλησεν αὐτὴν τῶν ἀγαθῶν αὐτοῦ

30. Post haec Deus in terram respexit et complevit illam bonis suis;

30. ψυχῇ παντὸς ζῴου ἐκάλυψεν τὸ πρόσωπον αὐτῆς καὶ εἰς αὐτὴν ἡ ἀποστροφὴ αὐτῶν

31. anima omnis vitalis cooperuit faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.

31.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.