Fondare 387 Risultati per: paenitentiam Samuel Saul et Samuel

  • Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)

  • Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos et transeat: tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini. (Liber I Samuelis 9, 27)

  • Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. (Liber I Samuelis 10, 1)

  • Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quænam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas? (Liber I Samuelis 10, 11)

  • Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eorum? Propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas? (Liber I Samuelis 10, 12)

  • Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus: Quo abistis? Qui responderunt: Quærere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem. (Liber I Samuelis 10, 14)

  • Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel. (Liber I Samuelis 10, 15)

  • Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel. (Liber I Samuelis 10, 16)

  • Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha: (Liber I Samuelis 10, 17)

  • Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin. (Liber I Samuelis 10, 20)

  • Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri: et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus. (Liber I Samuelis 10, 21)

  • Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex. (Liber I Samuelis 10, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina