Fondare 387 Risultati per: paenitentiam Samuel Saul et Samuel

  • et reducamus arcam Dei nostri ad nos: non enim requisivimus eam in diebus Saul. (Liber I Paralipomenon 13, 3)

  • Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: (Liber Psalmorum 17, 1)

  • cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos? (Liber Psalmorum 53, 2)

  • In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. (Liber Psalmorum 56, 1)

  • In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret. (Liber Psalmorum 58, 1)

  • Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ; (Liber Psalmorum 98, 6)

  • Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)

  • Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. (Liber Ieremiae 15, 1)

  • Et omnes prophetæ, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. (Actus Apostolorum 3, 24)


“Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes.” São Padre Pio de Pietrelcina