Fondare 42 Risultati per: memoriam
Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo. (Liber Exodus 17, 14)
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus. (Liber Leviticus 2, 16)
Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. (Liber Deuteronomii 32, 26)
Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit. (Liber Esther 12, 4)
Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam (Liber Iob 8, 8)
Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 33, 17)
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. (Liber Psalmorum 108, 14)
Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. (Liber Psalmorum 110, 4)
Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. (Liber Psalmorum 144, 7)
et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco: (Liber I Maccabaeorum 3, 35)
Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 54)
et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare: (Liber I Maccabaeorum 13, 29)