Löydetty 42 Tulokset: memoriam

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo. (Liber Exodus 17, 14)

  • de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus. (Liber Leviticus 2, 16)

  • Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. (Liber Deuteronomii 32, 26)

  • Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit. (Liber Esther 12, 4)

  • Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam (Liber Iob 8, 8)

  • Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 33, 17)

  • In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. (Liber Psalmorum 108, 14)

  • Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. (Liber Psalmorum 110, 4)

  • Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. (Liber Psalmorum 144, 7)

  • et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco: (Liber I Maccabaeorum 3, 35)

  • Non habent principem et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum. (Liber I Maccabaeorum 12, 54)

  • et his circumposuit columnas magnas: et super columnas arma, ad memoriam æternam: et juxta arma naves sculptas, quæ viderentur ab omnibus navigantibus mare: (Liber I Maccabaeorum 13, 29)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina