Fondare 518 Risultati per: Verbum
Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)
Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. (Prophetia Ioel 1, 1)
Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)
Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens: (Prophetia Amos 3, 1)
Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)
Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. (Prophetia Amos 4, 1)
Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. (Prophetia Amos 5, 1)
Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israël, et non stillabis super domum idoli. (Prophetia Amos 7, 16)
Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. (Prophetia Amos 8, 11)
Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient. (Prophetia Amos 8, 12)
Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens: (Prophetia Ionae 1, 1)
Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: (Prophetia Ionae 3, 1)
