Mosaico decorativo

Encontrados 518 resultados para: Verbum

  • Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra. (Prophetia Osee 4, 1)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. (Prophetia Ioel 1, 1)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens: (Prophetia Amos 3, 1)

  • Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)

  • Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus. (Prophetia Amos 4, 1)

  • Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat. (Prophetia Amos 5, 1)

  • Et nunc audi verbum Domini: Tu dicis: Non prophetabis super Israël, et non stillabis super domum idoli. (Prophetia Amos 7, 16)

  • Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini. (Prophetia Amos 8, 11)

  • Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem: circuibunt quærentes verbum Domini, et non invenient. (Prophetia Amos 8, 12)

  • Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens: (Prophetia Ionae 1, 1)

  • Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens: (Prophetia Ionae 3, 1)


“Apóie-se, como faz Nossa Senhora, à cruz de Jesus e nunca lhe faltará conforto”. São Padre Pio de Pietrelcina