Fondare 20 Risultati per: Vera
Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. (Liber Genesis 42, 16)
Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc. (Liber II Samuelis 7, 28)
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, (Liber Psalmorum 18, 10)
Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 8)
Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. (Liber Ecclesiasticus 37, 18)
quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera. (Prophetia Danielis 3, 27)
Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)
Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)
Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. (Prophetia Danielis 8, 26)
Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)
Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)