Mosaico decorativo

Löydetty 20 Tulokset: Vera

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. (Liber Genesis 42, 16)

  • Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc. (Liber II Samuelis 7, 28)

  • Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)

  • Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, (Liber Psalmorum 18, 10)

  • Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 8)

  • Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam septem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum. (Liber Ecclesiasticus 37, 18)

  • quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera. (Prophetia Danielis 3, 27)

  • Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)

  • Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Et visio vespere et mane, quæ dicta est, vera est: tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit. (Prophetia Danielis 8, 26)

  • Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)

  • Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina