Fondare 12906 Risultati per: Ut
Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: (Evangelium secundum Matthaeum 7, 15)
a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 16)
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 22)
Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 29)
Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 1)
Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 5)
Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 9)
Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: (Evangelium secundum Matthaeum 8, 11)