Fondare 12906 Risultati per: Ut
Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 20)
Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 23)
Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 24)
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 29)
Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)
Nolite judicare, ut non judicemini. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 1)
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 3)
aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 4)
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)
aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 10)