Fondare 12906 Risultati per: Ut
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet? (Liber Proverbiorum 20, 6)
Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. (Liber Proverbiorum 20, 10)
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. (Liber Proverbiorum 20, 12)
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)
Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. (Liber Proverbiorum 21, 2)
Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est. (Liber Proverbiorum 21, 5)
Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus. (Liber Proverbiorum 21, 8)
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. (Liber Proverbiorum 21, 12)
Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. (Liber Proverbiorum 21, 26)
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)