Fondare 12906 Risultati per: Ut
qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. (Liber Proverbiorum 19, 8)
Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. (Liber Proverbiorum 19, 12)
Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens. (Liber Proverbiorum 19, 14)
Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. (Liber Proverbiorum 19, 15)
Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. (Liber Proverbiorum 19, 16)
Erudi filium tuum ; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. (Liber Proverbiorum 19, 18)
Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. (Liber Proverbiorum 19, 20)
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. (Liber Proverbiorum 19, 25)
Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. (Liber Proverbiorum 19, 29)
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. (Liber Proverbiorum 20, 2)
Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. (Liber Proverbiorum 20, 3)