Fondare 12906 Risultati per: Ut
Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem. (Liber Nehemiae 6, 4)
et prophetas posueris, qui prædicent de te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judæa est. Auditurus est rex verba hæc : idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter. (Liber Nehemiae 6, 7)
Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te. (Liber Nehemiae 6, 10)
Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet ? non ingrediar. (Liber Nehemiae 6, 11)
Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum. (Liber Nehemiae 6, 12)
Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi. (Liber Nehemiae 6, 13)
Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. (Liber Nehemiae 6, 15)
Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc. (Liber Nehemiae 6, 16)
sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me. (Liber Nehemiae 6, 19)
Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas, (Liber Nehemiae 7, 1)
Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. (Liber Nehemiae 7, 4)
Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. (Liber Nehemiae 7, 5)