Fondare 12906 Risultati per: Ut
Et juxta eos ædificaverunt Thecueni : optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui. (Liber Nehemiae 3, 5)
Post eum ædificavit Merimuth filius Uriæ filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib. (Liber Nehemiae 3, 21)
Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quæ prominebat. (Liber Nehemiae 3, 26)
Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. (Liber Nehemiae 3, 28)
Post eum ædificavit Hanania filius Selemiæ, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam : post eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, contra gazophylacium suum. Post eum ædificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinæorum, et scruta vendentium contra portam judicialem, et usque ad cœnaculum anguli. (Liber Nehemiae 3, 30)
Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judæos, (Liber Nehemiae 4, 1)
Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis. (Liber Nehemiae 4, 4)
Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitæ, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod cœpissent interrupta concludi, irati sunt nimis. (Liber Nehemiae 4, 7)
Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias. (Liber Nehemiae 4, 8)
Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus ædificare murum. (Liber Nehemiae 4, 10)
Factum est autem venientibus Judæis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos, (Liber Nehemiae 4, 12)
Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 15)