Mosaico decorativo

Fondare 12906 Risultati per: Ut

  • Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. (Liber Iudicum 13, 15)

  • Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)

  • Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? (Liber Iudicum 13, 17)

  • Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)

  • ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem. (Liber Iudicum 14, 2)

  • Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli. (Liber Iudicum 14, 4)

  • Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)

  • Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus. (Liber Iudicum 14, 7)

  • Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. (Liber Iudicum 14, 8)

  • Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. (Liber Iudicum 14, 11)

  • Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: (Liber Iudicum 14, 12)

  • sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. (Liber Iudicum 14, 13)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina