Trouvé 12906 Résultats pour: Ut
Dixitque Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. (Liber Iudicum 13, 15)
Cui respondit angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos: si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset. (Liber Iudicum 13, 16)
Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? (Liber Iudicum 13, 17)
Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia: ipse autem et uxor ejus intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)
ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ, dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem. (Liber Iudicum 14, 2)
Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philisthiim: eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli. (Liber Iudicum 14, 4)
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frusta discerpens, nihil omnino habens in manu: et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)
Descenditque, et locutus est mulieri quæ placuerat oculis ejus. (Liber Iudicum 14, 7)
Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. (Liber Iudicum 14, 8)
Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. (Liber Iudicum 14, 11)
Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas: (Liber Iudicum 14, 12)
sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. (Liber Iudicum 14, 13)