Fondare 1087 Risultati per: Usque
et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)
Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit. (Liber Esther 16, 1)
et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. (Liber Esther 16, 16)
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; (Liber Iob 2, 7)
De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)
Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. (Liber Iob 7, 4)
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)
Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. (Liber Iob 18, 2)
Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, (Liber Iob 20, 6)
Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? (Liber Iob 23, 3)
Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Liber Iob 24, 19)
