Mosaico decorativo

Trouvé 1087 Résultats pour: Usque

  • et numquam lætata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in præsentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham. (Liber Esther 14, 18)

  • Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit. (Liber Esther 16, 1)

  • et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur. (Liber Esther 16, 16)

  • Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; (Liber Iob 2, 7)

  • De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. (Liber Iob 4, 20)

  • Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)

  • Si dormiero, dicam: Quando consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. (Liber Iob 7, 4)

  • Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)

  • Usque ad quem finem verba jactabitis? intelligite prius, et sic loquamur. (Liber Iob 18, 2)

  • Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, (Liber Iob 20, 6)

  • Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? (Liber Iob 23, 3)

  • Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius. (Liber Iob 24, 19)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina