Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. (Liber Genesis 37, 15)

  • Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: (Liber Genesis 37, 18)

  • venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. (Liber Genesis 37, 20)

  • Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: (Liber Genesis 37, 21)

  • Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)

  • Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: (Liber Genesis 37, 23)

  • miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. (Liber Genesis 37, 24)

  • Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. (Liber Genesis 37, 25)

  • Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37, 26)

  • melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)

  • Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. (Liber Genesis 37, 28)

  • Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: (Liber Genesis 37, 29)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina