Löydetty 25898 Tulokset: Um
invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. (Liber Genesis 37, 15)
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: (Liber Genesis 37, 18)
venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. (Liber Genesis 37, 20)
Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: (Liber Genesis 37, 21)
Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem: sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. (Liber Genesis 37, 22)
Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita: (Liber Genesis 37, 23)
miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. (Liber Genesis 37, 24)
Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. (Liber Genesis 37, 25)
Dixit ergo Judas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? (Liber Genesis 37, 26)
melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur: frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. (Liber Genesis 37, 27)
Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. (Liber Genesis 37, 28)
Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: (Liber Genesis 37, 29)