Fondare 25898 Risultati per: Um
Et dixit mihi angelus: Quare miraris? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiæ, quæ portat eam, quæ habet capita septem, et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17, 7)
Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit: et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitæ a constitutione mundi) videntes bestiam, quæ erat, et non est. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)
Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit: et cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)
Et bestia, quæ erat, et non est: et ipsa octava est: et de septem est, et in interitum vadit. (Apocalypsis Ioannis 17, 11)
Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt: qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam. (Apocalypsis Ioannis 17, 12)
Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent. (Apocalypsis Ioannis 17, 13)
Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. (Apocalypsis Ioannis 17, 14)
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)
Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ. (Apocalypsis Ioannis 17, 18)
Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus. (Apocalypsis Ioannis 18, 1)
Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis: (Apocalypsis Ioannis 18, 2)
quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt. (Apocalypsis Ioannis 18, 3)