Fondare 25898 Risultati per: Um
Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 7)
Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15, 8)
Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus. (Apocalypsis Ioannis 16, 2)
Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. (Apocalypsis Ioannis 16, 4)
Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: (Apocalypsis Ioannis 16, 5)
quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt. (Apocalypsis Ioannis 16, 6)
Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. (Apocalypsis Ioannis 16, 7)
Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi æstu affligere homines, et igni: (Apocalypsis Ioannis 16, 8)
Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiæ: et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas præ dolore: (Apocalypsis Ioannis 16, 10)
et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt pœnitentiam ex operibus suis. (Apocalypsis Ioannis 16, 11)
Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten: et siccavit aquam ejus, ut præpararetur via regibus ab ortu solis. (Apocalypsis Ioannis 16, 12)
Et vidi de ore draconis, et de ore bestiæ, et de ore pseudoprophetæ spiritus tres immundos in modum ranarum. (Apocalypsis Ioannis 16, 13)