Fondare 25898 Risultati per: Um
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)
Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 7)
Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 8)
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 9)
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. (Epistula I Ioannis 5, 12)
Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)
Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. (Epistula I Ioannis 5, 16)
Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. (Epistula I Ioannis 5, 17)
Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)
Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. (Epistula I Ioannis 5, 19)