Mosaico decorativo

Trouvé 25898 Résultats pour: Um

  • Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. (Epistula I Ioannis 5, 6)

  • Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 7)

  • Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. (Epistula I Ioannis 5, 8)

  • Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 9)

  • Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)

  • Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)

  • Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. (Epistula I Ioannis 5, 12)

  • Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. (Epistula I Ioannis 5, 14)

  • Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. (Epistula I Ioannis 5, 16)

  • Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. (Epistula I Ioannis 5, 17)

  • Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. (Epistula I Ioannis 5, 18)

  • Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. (Epistula I Ioannis 5, 19)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina