Mosaico decorativo

Fondare 25898 Risultati per: Um

  • Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)

  • Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)

  • Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. (Liber Exodus 12, 38)

  • Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. (Liber Exodus 12, 39)

  • Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)

  • Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)

  • Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. (Liber Exodus 12, 44)

  • Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)

  • Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)

  • Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)

  • Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)

  • Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia. (Liber Exodus 13, 2)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina