Found 25898 Results for: Um
Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)
Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)
Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. (Liber Exodus 12, 38)
Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. (Liber Exodus 12, 39)
Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. (Liber Exodus 12, 40)
Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)
Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. (Liber Exodus 12, 44)
Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud. (Liber Exodus 12, 47)
Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. (Liber Exodus 12, 48)
Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)
Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas. (Liber Exodus 12, 51)
Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia. (Liber Exodus 13, 2)