Fondare 509 Risultati per: Tod
Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. (Actus Apostolorum 24, 23)
Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ, (Actus Apostolorum 27, 1)
Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. (Actus Apostolorum 27, 42)
Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. (Actus Apostolorum 28, 16)
Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur? (Epistula ad Romanos 2, 26)
Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. (Epistula ad Romanos 14, 19)
Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: (Epistula II ad Corinthios 11, 32)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)
Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. (Epistula ad Galatas 6, 13)
Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)
Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. (Epistula I ad Timotheum 5, 21)