Fondare 509 Risultati per: Tod
Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 64)
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 66)
Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 4)
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 11)
Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. (Evangelium secundum Lucam 2, 8)
Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, (Evangelium secundum Lucam 3, 1)
Præcipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a dæmonio in deserta. (Evangelium secundum Lucam 8, 29)
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. (Evangelium secundum Lucam 11, 21)
At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. (Evangelium secundum Lucam 18, 21)