Fondare 886 Risultati per: Suum

  • Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. (Actus Apostolorum 3, 18)

  • Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua. (Actus Apostolorum 3, 26)

  • Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)

  • Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum. (Actus Apostolorum 5, 10)

  • Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. (Actus Apostolorum 7, 14)

  • et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. (Actus Apostolorum 8, 28)

  • Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. (Actus Apostolorum 8, 32)

  • Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. (Actus Apostolorum 8, 35)

  • Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ; (Actus Apostolorum 10, 34)

  • Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. (Actus Apostolorum 12, 11)

  • Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse, non sum ego: sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. (Actus Apostolorum 13, 25)

  • Notum a sæculo est Domino opus suum. (Actus Apostolorum 15, 18)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina