Fondare 886 Risultati per: Suum

  • Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi. (Evangelium secundum Lucam 9, 52)

  • Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum: et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. (Evangelium secundum Lucam 10, 34)

  • Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. (Evangelium secundum Lucam 11, 21)

  • et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis: ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. (Evangelium secundum Lucam 12, 36)

  • dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. (Evangelium secundum Lucam 12, 53)

  • Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare? (Evangelium secundum Lucam 13, 15)

  • Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus. (Evangelium secundum Lucam 13, 19)

  • Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? (Evangelium secundum Lucam 13, 34)

  • Et misit servum suum hora cœnæ dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. (Evangelium secundum Lucam 14, 17)

  • Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. (Evangelium secundum Lucam 14, 26)

  • Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat. (Evangelium secundum Lucam 15, 16)

  • Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina