Fondare 844 Risultati per: Saul et populus
Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam: Populus meus es: et ipse dicet: Dominus Deus meus. (Prophetia Zachariae 13, 9)
Quod si dixerit Idumæa: Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt: hæc dicit Dominus exercituum: Isti ædificabunt, et ego destruam: et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. (Prophetia Malachiae 1, 4)
populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)
Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 8)
Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 25)
At ille respondens, dixit eis: Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me: (Evangelium secundum Marcum 7, 6)
Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 14)
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum: (Evangelium secundum Lucam 3, 21)
Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. (Evangelium secundum Lucam 7, 29)
Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. (Evangelium secundum Lucam 13, 17)
et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)