Fondare 844 Risultati per: Saul et populus

  • Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt ; obliti sunt cubilis sui. (Liber Ieremiae 50, 6)

  • Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ. (Liber Ieremiae 50, 41)

  • Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini, (Liber Ieremiae 51, 45)

  • Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Judæos tria millia et viginti tres: (Liber Ieremiae 52, 28)

  • Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus. (Lamentationes 1, 7)

  • Caph. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis ! (Lamentationes 1, 11)

  • quia scio quod me non audiet populus: populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ, (Liber Baruch 2, 30)

  • Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël: (Liber Baruch 4, 5)

  • Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quæ tu facis? (Prophetia Ezechielis 24, 19)

  • Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram: et evaginabunt gladios suos super Ægyptum, et implebunt terram interfectis. (Prophetia Ezechielis 30, 11)

  • Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem: (Prophetia Ezechielis 33, 2)

  • Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina