Fondare 20371 Risultati per: Re
Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. (Liber Genesis 32, 19)
Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. (Liber Genesis 32, 22)
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. (Liber Genesis 32, 25)
Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. (Liber Genesis 32, 26)
Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. (Liber Genesis 32, 27)
Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 29)
Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. (Liber Genesis 32, 31)
Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. (Liber Genesis 32, 32)
Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. (Liber Genesis 33, 3)
Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. (Liber Genesis 33, 4)
Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)
Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)