Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum. (Liber Genesis 32, 19)

  • Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc. (Liber Genesis 32, 22)

  • Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. (Liber Genesis 32, 25)

  • Dixitque ad eum: Dimitte me: jam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. (Liber Genesis 32, 26)

  • Ait ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Jacob. (Liber Genesis 32, 27)

  • Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. (Liber Genesis 32, 29)

  • Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. (Liber Genesis 32, 31)

  • Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit. (Liber Genesis 32, 32)

  • Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. (Liber Genesis 33, 3)

  • Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit. (Liber Genesis 33, 4)

  • Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)

  • Accessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. (Liber Genesis 33, 7)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina