Fondare 20371 Risultati per: Re
Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? (Epistula ad Galatas 3, 2)
Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam: (Epistula ad Galatas 3, 6)
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: (Epistula ad Galatas 3, 13)
ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. (Epistula ad Galatas 3, 14)
Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)
Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)
Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. (Epistula ad Galatas 3, 22)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)
Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)