Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. (Epistula ad Galatas 1, 7)

  • Modo enim hominibus suadeo, an Deo? an quæro hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. (Epistula ad Galatas 1, 10)

  • Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: (Epistula ad Galatas 1, 11)

  • neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. (Epistula ad Galatas 1, 12)

  • et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)

  • Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam, (Epistula ad Galatas 1, 15)

  • ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini, (Epistula ad Galatas 1, 16)

  • neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum: (Epistula ad Galatas 1, 17)

  • deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim: (Epistula ad Galatas 1, 18)

  • alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. (Epistula ad Galatas 1, 19)

  • Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. (Epistula ad Galatas 2, 2)

  • sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. (Epistula ad Galatas 2, 4)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina