Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, (Actus Apostolorum 22, 17)

  • et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. (Actus Apostolorum 22, 18)

  • Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: (Actus Apostolorum 22, 19)

  • et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. (Actus Apostolorum 22, 20)

  • Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. (Actus Apostolorum 22, 22)

  • Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, (Actus Apostolorum 22, 23)

  • jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. (Actus Apostolorum 22, 24)

  • Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare? (Actus Apostolorum 22, 25)

  • Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. (Actus Apostolorum 22, 28)

  • Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)

  • Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium: et producens Paulum, statuit inter illos. (Actus Apostolorum 22, 30)

  • Intendens autem in concilium Paulus, ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. (Actus Apostolorum 23, 1)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina