Fondare 20371 Risultati per: Re
Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere præ tumultu, jussit duci eum in castra. (Actus Apostolorum 21, 34)
Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi. (Actus Apostolorum 21, 35)
Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. (Actus Apostolorum 22, 1)
Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. (Actus Apostolorum 22, 2)
qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, (Actus Apostolorum 22, 4)
sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)
Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 22, 8)
Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. (Actus Apostolorum 22, 10)
Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. (Actus Apostolorum 22, 11)
veniens ad me et astans, dixit mihi: Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. (Actus Apostolorum 22, 13)
At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: (Actus Apostolorum 22, 14)
Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. (Actus Apostolorum 22, 16)