Fondare 20371 Risultati per: Re
et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani. (Actus Apostolorum 16, 21)
Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. (Actus Apostolorum 16, 23)
Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. (Actus Apostolorum 16, 24)
Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. (Actus Apostolorum 16, 26)
Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. (Actus Apostolorum 16, 27)
Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: (Actus Apostolorum 16, 29)
et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? (Actus Apostolorum 16, 30)
At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. (Actus Apostolorum 16, 31)
Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo. (Actus Apostolorum 16, 34)
Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. (Actus Apostolorum 16, 35)
Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem: et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant, (Actus Apostolorum 16, 37)
et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent: (Actus Apostolorum 16, 38)