Mosaico decorativo

Fondare 20371 Risultati per: Re

  • Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)

  • Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. (Actus Apostolorum 15, 33)

  • Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. (Actus Apostolorum 15, 34)

  • Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. (Actus Apostolorum 15, 36)

  • Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. (Actus Apostolorum 15, 37)

  • Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. (Actus Apostolorum 15, 38)

  • Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. (Actus Apostolorum 15, 39)

  • Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum. (Actus Apostolorum 15, 41)

  • Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)

  • Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. (Actus Apostolorum 16, 2)

  • Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis. (Actus Apostolorum 16, 4)

  • Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. (Actus Apostolorum 16, 6)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina