Fondare 20371 Risultati per: Re
Alii dicebant: Hæc verba non sunt dæmonium habentis: numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire? (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. (Evangelium secundum Ioannem 10, 29)
Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 31)
Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)
Responderunt ei Judæi: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis? (Evangelium secundum Ioannem 10, 34)
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. (Evangelium secundum Ioannem 10, 37)
Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. (Evangelium secundum Ioannem 10, 38)
Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 39)
Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 42)