Fondare 20371 Risultati per: Re
Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? (Evangelium secundum Ioannem 9, 36)
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. (Evangelium secundum Ioannem 9, 38)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. (Evangelium secundum Ioannem 10, 9)
Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. (Evangelium secundum Ioannem 10, 10)
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)