Fondare 20371 Risultati per: Re
Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. (Evangelium secundum Lucam 5, 7)
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)
similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Lucam 5, 12)
Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)
Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)
Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. (Evangelium secundum Lucam 5, 15)
Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 18)
Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. (Evangelium secundum Lucam 5, 19)
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)