Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur. (Evangelium secundum Lucam 5, 7)

  • Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine. (Evangelium secundum Lucam 5, 8)

  • similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)

  • Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)

  • Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Lucam 5, 12)

  • Et extendens manum, tetigit eum dicens: Volo: mundare. Et confestim lepra discessit ab illo. (Evangelium secundum Lucam 5, 13)

  • Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. (Evangelium secundum Lucam 5, 14)

  • Perambulabat autem magis sermo de illo: et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. (Evangelium secundum Lucam 5, 15)

  • Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem: et virtus Domini erat ad sanandum eos. (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 18)

  • Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. (Evangelium secundum Lucam 5, 19)

  • Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. (Evangelium secundum Lucam 5, 20)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina