Fondare 2426 Risultati per: Quia
Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem: et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
Et ait illi: Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)
timui enim te, quia homo austerus es: tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. (Evangelium secundum Lucam 19, 21)
Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit: ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. (Evangelium secundum Lucam 19, 26)
Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. (Evangelium secundum Lucam 19, 31)
At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. (Evangelium secundum Lucam 19, 34)
Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. (Evangelium secundum Lucam 19, 40)
Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. (Evangelium secundum Lucam 19, 42)
Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique: (Evangelium secundum Lucam 19, 43)
dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum. (Evangelium secundum Lucam 19, 46)
At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? (Evangelium secundum Lucam 20, 5)
Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces. (Evangelium secundum Lucam 20, 21)